monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 63
{XXVI} aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. Crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini dari iubet.